- OMANUS
- OMANUSGraece Ὀμανὸς, apud Strabonem l. 15. ubi in MSS. est Ὠμανὸς, idem cum Amano, apud eundem l. 11. inter Persarum Deos, Amandrato σύμβωμος fuit, h. e. eôdem altari gaudens, in cuius, ut et Deae Anaitidis, delubra Magi Πύραιθοι dicti quottidie ingredi, ibique per horam quasi, ante ignem in πυραιθείῳ ardentem, carmen sive ἐπῳδὰς suas concinere, verbenas manu tenentes et tiaris velatim utrinque sic dependentibus, ut vittae maxillas et labia contegerent, ex lege necesse habuêre. Quibusdam Sol hôc nomine signatus, sed cum Anaitidi Deae in utroque Strabonis loco eum videamus subiungi, Anaitis autem Venus fuerit seu Diana, Omanus proprie non Solem repraesentavisse videtur, qui Mithras Persis dictus et pro summo habitus Numine fuit: sed fuisse symbolum eius duntaxat, Ignem perennem, in quo Solem, tamquam divino symbolo colebant. chom enim calor, unde chama, Sol vel Ignis. A quo chamani,, Graece πυραιθεῖα, septa, in quibus ad ignem perennem carmina concinebant, Levit. c. 26. v. 30. Et apposito Achaman, unde Achaemeni, a quo Persae Achaemenidae, nomen etc. Vide Gerh. Io. Vossium de Idelol. l. 2. c. 9.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.